Sexto Idus Julii _ Romae passio sanctorum septem Martyrum fratrum, filiorum sanctae Felicitatis Martyris, id est Januarii, Felicis, Philippi, Silvani, Alexandri, Vitalis et Martialis, tempore Antonini Imperatoris, sub Praefecto Urbis Publio. Ex ipsis vero Januarius, post virgarum verbera et carceris macerationem, plumbatis occisus; Felix et Philippus fustibus mactati; Silvanus praecipitio interemptus; Alexander, Vitalis et Martialis capitali sententia puniti sunt. Item Romae sanctarum Virginum et Martyrum Rufinae et Secundae sororum, quae, in persecutione Valeriani et Gallieni, tormentis subactae sunt; atque ad ultimum, cum alteri caput illisum esset gladio, et alteri cervix caesa, migrarunt in caelum. Ipsarum vero corpora in Basilica Lateranensi, prope Baptisterium, debito honore servantur. In Africa sanctorum Martyrum Januarii, Marini, Naboris et Felicis, qui gladio decollati sunt. Nicopoli, in Armenia, sanctorum Martyrum Leontii, Mauritii, Danielis et Sociorum; qui, sub Licinio Imperatore et Lysia Praeside, varie excruciati, tandem, in ignem conjecti, martyrii cursum confecerunt. In Pisidia sanctorum Martyrum Bianoris et Silvani, qui saevissima pro Christi nomine passi, demum, cervicibus abscissis, coronantur. Iconii, in Lycaonia, sancti Apollonii Martyris, qui per crucem insigne martyrium consummavit. Apud Gandavum, in Flandria, sanctae Amelbergae Virginis.