Quartodecimo Kalendas Augusti _ Colossis, in Phrygia, natalis sancti Epaphrae, quem sanctus Paulus Apostolus concaptivum appellat. Hic, ab eodem Apostolo Colossis Episcopus ordinatus, ibidem, clarus virtutibus, martyrii palmam, pro ovibus sibi commendatis, virili agone percepit; cujus corpus Romae, in Basilica sanctae Mariae Majoris, conditum est. Treviris sancti Martini, Episcopi et Martyris. Hispali, in Hispania, passio sanctarum Virginum Justae et Rufinae, quae, a Praeside Diogeniano comprehensae, primo equulei extensione et ungularum laniatione vexatae, postea carcere, inedia et variis torsionibus sunt afflictae; tandem Justa in carcere spiritum exhalavit, Rufinae vero cervix, in confessione Domini, confracta est. Cordubae, in Hispania, sanctae Aureae Virginis, beatorum Adulphi et Joannis Martyrum sororis; quae aliquando in apostasiae crimen a Mahumetano Judice inducta est, sed mox, facti poenitens, iterato certamine, hostem effuso sanguine superavit. Romae sancti Symmachi Papae, qui, a schismaticorum factione diutius fatigatus, demum, sanctitate conspicuus, migravit ad Dominum. Veronae sancti Felicis Episcopi. Apud Scetim, Aegypti montem, sancti Arsenii, Romanae Ecclesiae Diaconi; qui, Theodosii tempore, in solitudinem secessit, ibique, virtutibus omnibus consummatus et jugi lacrimarum imbre perfusus, spiritum Deo reddidit. In Cappadocia sanctae Macrinae Virginis, filiae sanctorum Basilii et Emmeliae, atque sororis item sanctorum Episcoporum Basilii Magni, Gregorii Nysseni et Petri Sebastensis.