Decimo Kalendas Augusti _ Ravennae natalis sancti Apollinaris Episcopi, qui, ab Apostolo Petro Romae ordinatus et Ravennam missus, pro fide Christi diversas et multiplices poenas perpessus est; postea, Evangelium in Aemilia praedicans, plurimos ab idolorum cultu revocavit; tandem, Ravennam reversus, gloriosum martyrium, sub Vespasiano Caesare, complevit. Cenomanis, in Gallia, sancti Liborii, Episcopi et Confessoris. Romae natalis sanctae Birgittae Viduae, quae, post multas sanctorum locorum peregrinationes, divino afflata Spiritu, quievit. Ipsius autem festivitas octavo Idus Octobris celebratur. Ibidem sancti Rasyphi Martyris. Item Romae passio sanctae Primitivae, Virginis et Martyris. Item sanctorum Martyrum Apollonii et Eugenii. Eodem die natalis sanctorum Martyrum Trophimi et Theophili, qui, sub Diocletiano Imperatore, caesi lapidibus et igne incensi, demum, gladio percussi, martyrio coronantur. In Bulgaria sanctorum plurimorum Martyrum, quos impius Imperator Nicephorus, Ecclesias Dei devastans, diverso mortis genere, nimirum ense, laqueo, sagittis, diutino carcere et fame necari fecit. Romae sanctarum Virginum Romulae, Redemptae et Herundinis, de quibus scribit sanctus Gregorius Papa.