Tertio Nonas Augusti _ Hierosolymis Inventio beatissimi Stephani Protomartyris, et sanctorum Gamalielis, Nicodemi et Abibonis, sicut Luciano Presbytero divinitus revelatum est, Honorii Principis tempore. Philippis, in Macedonia, sanctae Lydiae purpurariae, quae, praedicante ibidem sancto Paulo Apostolo, ut beatus Lucas in Actibus Apostolicis refert, omnium prima credidit Evangelio. Neapoli, in Campania, sancti Aspreni Episcopi, qui a sancto Petro Apostolo, curatus ab infirmitate ac deinde baptizatus, ejusdem civitatis Episcopus ordinatus fuit. Constantinopoli natalis sancti Hermelli Martyris. Apud Indos, Persis finitimos, passio sanctorum Monachorum, et aliorum fidelium, quos Abenner Rex, persequens Ecclesiam Dei, diversis afflictos suppliciis, caedi jussit. Augustoduni depositio sancti Euphronii, Episcopi et Confessoris. Anagniae sancti Petri Episcopi, qui, monastica primum observantia, deinde pastorali vigilantia clarus, quievit in Domino. Beroeae, in Syria, sanctarum mulierum Maranae et Cyrae.