Octavo Idus Augusti _ In monte Thabor Transfiguratio Domini nostri Jesu Christi. Romae, via Appia, in coemeterio Callisti, natalis beati Xysti Secundi, Papae et Martyris, qui, in persecutione Valeriani, gladio animadversus, martyrii coronam accepit. Item Romae sanctorum Martyrum Felicissimi et Agapiti, ipsius beati Xysti Diaconorum; Januarii, Magni, Vincentii et Stephani, Subdiaconorum. Hi omnes, una cum eodem Pontifice pariter decollati sunt, atque in Praetextati coemeterio sepulti. Passus est etiam cum eis beatus Quartus, ut scribit sanctus Cyprianus. Bononiae natalis sancti Dominici Confessoris, qui Ordinis Fratrum Praedicatorum Fundator exstitit. Hic vir, sanctitate et doctrina clarissimus, virginitatem perpetuo illibatam custodivit, et, ob singularem meritorum gratiam, tres mortuos suscitavit; cumque praedicatione sua compressisset haereses, ac plurimos ad religiosam et piam vitam instituisset, in pace quievit. Ejus autem festivitas pridie Nonas mensis hujus celebratur, ex constitutione Pauli Papae Quarti. In monasterio sancti Petri de Cardegna, Ordinis sancti Benedicti, apud Burgos, in Hispania, passio ducentorum Monachorum cum Stephano Abbate, qui a Saracenis pro Jesu Christi fide interfecti sunt, atque ibidem in claustro a Christianis sepulti. Compluti, in Hispania, sanctorum Martyrum Justi et Pastoris fratrum, qui, cum adhuc pueri litteris imbuerentur, sponte ad martyrium, projectis in schola tabulis, cucurrerunt; et mox, a Daciano Praeside teneri jussi et fustibus caedi, ambo, cum se mutuis exhortationibus constantissime corroborarent, extra civitatem perducti sunt, et ibi a carnifice jugulati. Romae sancti Hormisdae, Papae et Confessoris. Amidae, in Mesopotamia, sancti Jacobi Eremitae, miraculis clari.