Undecimo Kalendas Septembris _ Octava Assumptionis beatae Mariae Virginis. Romae, via Ostiensi, natalis sancti Timothei Martyris, qui, a Praefecto Urbis Tarquinio tentus, et longa carceris custodia maceratus, et, cum sacrificare idolis noluisset, tertio caesus et gravissimis suppliciis attrectatus, ad ultimum decollatus est. In Portu Romano sancti Hippolyti Episcopi, eruditione clarissimi, qui, sub Alexandro Imperatore, ob praeclaram fidei confessionem, manibus pedibusque ligatis in altam foveam, aquis plenam, praecipitatus, martyrii palmam accepit; cujus corpus apud eumdem locum a Christianis sepultum fuit. Augustoduni sancti Symphoriani Martyris, qui, tempore Aureliani Imperatoris, cum sacrificare nollet idolis, primo verberibus afflictus est, deinde carceri mancipatus; atque ad ultimum, caeso capite, martyrium consummavit. Romae sancti Antonini Martyris, qui, cum se Christianum libera voce fateretur, sententia capitali a Judice Vitellio damnatus est, et a Rufino Presbytero via Aurelia sepultus. Tarsi, in Cilicia, commemoratio sanctorum Athanasii, Episcopi et Martyris, Anthusae, nobilis feminae, quam ipse baptizaverat, ac simul Charisii et Neophyti Martyrum, ejusdem Anthusae servorum, qui sub Valeriano Imperatore passi sunt. In Portu Romano sanctorum Martyrum Martialis, Saturnini, Epicteti, Maprilis et Felicis, cum Sociis eorum. Nicomediae passio sanctorum Agathonici, Zotici et Sociorum Martyrum, sub Maximiano Imperatore et Eutolmio Praeside. Rhemis, in Gallia, sanctorum Martyrum Mauri et Sociorum. In Hispania sanctorum Martyrum Fabriciani et Philiberti. Papiae sancti Guniforti Martyris.