Kalendis Septembris _ In provincia Narbonensi sancti Atgidii, Abbatis et Confessoris, cujus nomine est appellatum oppidum, quod postea crevit in loco, ubi ipse monasterium erexerat et mortalis vitae cursum absolverat. Sentiani, in finibus Apuliae, passio sanctorum Donati et alterius Felicis; qui, sanctorum Bonifatii et Theclae filii, a Valeriano Judice, sub Maximiano Imperatore, jussi sunt, post varia tormenta, capite praecidi hodierna die, in qua et festivitas aliorum ex duodecim fratribus, quorum natalis respectivis diebus agitur, instituta est celebrari. Ipsorum vero duodecim fratrum corpora Beneventum postea translata sunt, ibique honorifice asservata. In Palaestina sanctorum Josue et Gedeonis. Hierosolymis beatae Annae Prophetissae, cujus sanctitatem sermo Evangelicus prodit. Capuae, via Aquaria, sancti Prisci Martyris, qui fuit unus de antiquis Christi discipulis. Tuderti, in Umbria, sancti Terentiani, Episcopi et Martyris; qui, sub Hadriano Imperatore, Laetiani Proconsulis jussu, equuleo et scorpionibus cruciatus est, ac demum, abscissa lingua, capitis damnatus martyrium complevit. Heracleae, in Thracia, sancti Ammonis Diaconi, et sanctarum quadraginta Virginum, quas ille erudivit in fide, et, sub Licinio tyranno, ad martyrii gloriam secum perduxit. In Hispania sanctorum Martyrum Vincentii et Laeti. Populonii, in Tuscia, sancti Reguli Martyris, qui ex Africa illuc venit, ibique, sub Totila, martyrium consummavit. Capuae sancti Prisci Episcopi, qui unus fuit ex illis Sacerdotibus, qui, in persecutione Wandalorum, ob fidem catholicam varie afflicti et vetustae navi impositi, ex Africa ad Campaniae littora pervenerunt, et Christianam religionem, in iis locis dispersi diversisque Ecclesiis praefecti, mirifice propagarunt. Ipsius autem fuerunt socii Castrensis, cujus dies natalis tertio Idus Februarii recolitur, Tammarus, Rosius, Heraclius, Secundinus, Adjutor, Marcus, Augvistus, Elpidius, Canion et Vindonius. Apud Senonas beati Lupi, Episcopi et Confessoris; de quo refertur quod quadam die, praesente Clero, dum sacris altaribus adstaret, lapsa est caelitus gemma in ejus calicem sanctum. Rhemis, in Gallia, sancti Xysti, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus. Apud Cenomanos, in Gallia, sancti Victorii Episcopi. Apud Aquinum sancti Constantii Episcopi, prophetiae dono multisque virtutibus clari. Ad Aquas Duras, in Constantiensi Germaniae territorio, sanctae Verenae Virginis.