Quarto Nonas Septembris _ Romae sanctae Maximae Martyris, quae, simul cum sancto Ansano Christum confessa, in persecutione Diocletiani, dum fustibus caeditur, reddidit spiritum. Pamiae, in Gallia, sancti Antonini Martyris, cujus reliquiae apud Ecclesiam Palentinam, in Hispania, magna veneratione asservantur. Item sanctorum Martyrum Diomedis, Juliani, Philippi, Eutychiani, Hesychii, Leonidae, Philadelphi, Menalippi et Pantagapae; quorum alii igne, alii aqua, ense alii et cruce martyrium compleverunt. Nicomediae sanctorum Martyrum Zenonis, atque Concordii et Theodori, filiorum ejus. Lugduni, in Gallia, sancti Elpidii, Episcopi et Confessoris. In Piceno item sancti Elpidii Abbatis, cujus nomine oppidum est appellatum, quod ejus sacrum corpus se possidere congaudet. In monte Soracte sancti Nonnosi Abbatis, qui ingentis molis saxum oratione sua transtulit, aliisque miraculis coruscavit. Eodem die Commemoratio sanctorum Martyrum germanorum Evodii, Hermogenis et Callistae; de quibus, in Syracusana Siciliae urbe martyrium passis, agitur etiam septimo Kalendas Maji. Lugduni, in Gallia, Translatio sanctorum Justi, Episcopi et Confessoris, ac Viatoris, qui ejus fuerat minister; quorum natalis dies respective pridie Idus Octobris et duodecimo Kalendas Novembris recensetur.