Sexto Idus Septembris _ Nativitas beatissimae semper Virginis Genitricis Dei Mariae. Sancti Hadriani Martyris; cujus dies natalis quarto Nonas Martii recensetur, sed festivitas hac die, qua sacrum ejus corpus Romam translatum fuit, potissime celebratur. Alexandriae sanctorum Martyrum Ammonis, Theophili, Neoterii et aliorum viginti duorum. Antiochiae sanctorum Timothei et Fausti Martyrum. Gazae, in Palaestina, sanctorum Martyrum fratrum Eusebii, Nestabi et Zenonis; qui, tempore Juliani Apostatae, irruente in eos turba Gentilium, discerpti atque necati sunt. Ibidem sancti Nestoris Martyris, qui sub eodem Juliano, ab iisdem Gentilibus furentibus saevissime cruciatus, emisit spiritum. Romae sancti Sergii Primi, Papae et Confessoris. Frisingae sancti Corbiniani, qui fuit primus ejusdem civitatis Episcopus. Hic, a sancto Gregorio Secundo Pontifice ordinatus et ad praedicandum Evangelium missus, uberes fructus in Gallia et Germania retulit, ac demum, virtutibus et miraculis clarus, in pace quievit.