Tertio Idus Septembris _ Romae, via Salaria veteri, in coemeterio Basillae, natalis sanctorum Martyrum Proti et Hyacinthi fratrum, eunuchorum beatae Eugeniae. Hi, sub Gallieno Imperatore, deprehensi quod essent Christiani, sacrificare coguntur; sed non consentientes, primo durissime verberati sunt, ac tandem pariter decollati. Legione, in Hispania, sancti Vincentii, Abbatis et Martyris. Laodiceae, in Syria, passio sanctorum Diodori, Diomedis et Didymi. In Aegypto sancti Paphnutii Episcopi, qui unus fuit ex iis Confessoribus, qui, sub Galerio Maximiano Imperatore, dextro oculo effosso et sinistro poplite exciso, ad metalla damnati fuerunt; deinde, sub Constantino Magno, adversus Arianos, pro fide catholica, strenue decertavit; et demum, multis coronis auctus, in pace quievit. Lugduni, in Gallia, depositio sancti Patientis Episcopi. Vercellis sancti Aemiliani Episcopi. Alexandriae sanctae Theodorae, quae, cum incaute deliquisset, inde, facti paenitens, mirabili abstinentia et patientia in habitu sancto perseveravit incognita usque ad mortem.