Sexto Nonas Octobris _ Romae passio sancti Modesti Sardi, Levitae et Martyris; qui, sub Diocletiano Imperatore, equuleo tortus atque igne adustus est. Ipsius vero corpus, Beneventum postea translatum, in Ecclesia suo insignita nomine collocatum fuit. In territorio Atrebatensi item passio beati Leodegarii, Augustodunensis Episcopi; quem, variis injuriis et diversis suppliciis pro veritate afflictum, Ebroinus, Major domus regiae Theodorici, interfici jussit. Nicomediae sancti Eleutherii, militis et Martyris, cum aliis innumeris; qui, cum Diocletiani regia incendio conflagrasset et falso hujus criminis essent accusati, omnes, jubente eodem saevissimo Imperatore, acervatim necati sunt. Horum porro alii gladiis obtruncabantur, alii cremabantur ignibus, alii in mare praecipitabantur; sed inter eos primus Eleutherius, cum per singula tormenta, diu cruciatus, validior redderetur, martyrium victoriae suae, ignibus velut aurum examinatus, complevit. Antiochiae sanctorum Martyrum Primi, Cyrilli et Secundarii. Eodem die sancti Gerini Martyris, qui frater exstitit beati Leodegarii, Augustodunensis Episcopi, et, jubente ipso Ebroino, lapidibus obrutus est. Constantinopoli sancti Theophili Monachi, qui, pro defensione sanctarum Imaginum a Leone Isaurico saevissime caesus et in exsilium pulsus, migravit ad Dominum.