Tertio Nonas Octobris _ Messanae, in Sicilia, natalis sanctorum Martyrum Placidi Monachi, e beati Benedicti Abbatis discipulis, et ejus fratrum Eutychii et Victorini, ac sororis eorum Flaviae Virginis, itemque Donati, Firmati Diaconi, Fausti et aliorum triginta Monachorum, qui omnes a Manucha pirata, pro Christi fide, necati sunt. Apud Smyrnam item natalis beati Thraseae, Episcopi Eumeniae, martyrio consummati. Antisiodori depositio sanctorum germanorum Firmati Diaconi, et Flavianae Virginis. Treviris sanctorum Martyrum Palmatii et Sociorum; qui, in persecutione Diocletiani, sub Rictiovaro Praeside, martyrium subierunt. Eodem die passio sanctae Charitinae Virginis, quae, sub Diocletiano Imperatore et Domitio Consulari, ignibus est cruciata et in mare projecta, et, cum inde incolumis evasisset, tandem, manibus et pedibus abscissis dentibusque convulsis, in oratione spiritum emisit. Ravennae sancti Marcellini, Episcopi et Confessoris. Valentiae, in Gallia, sancti Apollinaris Episcopi, cujus vita virtutibus fuit illustris, et mors signis ac prodigiis decorata. Eodem die sancti Attilani, Episcopi Zamorensis, quem beatus Urbanus Papa Secundus in Sanctorum numerum retulit. Romae sanctae Gallae Viduae, filiae Symmachi Consulis, quae, viro suo defuncto, apud Ecclesiam beati Petri multis annis orationi, eleemosynis, jejuniis aliisque sanctis operibus intenta permansit; cujus felicissimum transitum sanctus Gregorius Papa descripsit.