Quintodecimo Kalendas Novembris _ In Bithynia natalis beati Lucae Evangelistae, qui, multa passus pro Christi nomine, obiit Spiritu Sancto plenus. Ipsius autem ossa postea Constantinopolim translata sunt, et inde Patavium delata. Antiochiae sancti Asclepiadis Episcopi, qui fuit unus ex praeclaro illorum Martyrum numero, qui gloriose sub Macrino passi sunt. Neocaesareae, in Ponto, sancti Athenodori Episcopi, qui fuit frater sancti Gregorii Thaumaturgi; et, doctrina clarus, in persecutione Aureliani, martyrium consummavit. Sinomovici, in territorio Bellovacensi, sancti Justi Martyris, qui adhuc puer, in persecutione Diocletiani Imperatoris, sub Rictiovaro Praeside, capite amputatus est. Romae sanctae Tryphoniae, quae Decii Caesaris quondam uxor ac sanctae Virginis et Martyris Cyrillae mater exstitit; cujus corpus in crypta, juxta sanctum Hippolytum, sepultum est. In finibus Edessenae regionis, in Mesopotamia, commemoratio sancti Juliani Eremitae, cognomento Sabae, de quo agitur etiam sextodecimo Kalendas Februarii.