Decimo Kalendas Novembris _ Antiochiae item natalis sancti Theodori Presbyteri, qui, in persecutione impii Juliani comprehensus, et, post equulei poenam et multos ac durissimos cruciatus, lampadibus etiam circa latera appositis adustus, tandem, cum in confessione Christi persisteret, gladii occisione martyrium consummavit. Ad fundum Ursonianum, prope Gades, in Hispania, sanctorum Martyrum Servandi et Germani, qui, in persecutione Diocletiani, sub Viatore Vicario, post verbera, squalorem carceris, famis ac sitis injuriam, et longissimi itineris laborem, quem pertulerunt ferro onusti, novissime martyrii sui cursum, caesis cervicibus, impleverunt; ex quibus Germanus Emeritae, Servandus autem Hispali conditus est. Constantinopoli sancti Ignatii Episcopi, qui, cum Bardam Caesarem ob repudiatam uxorem arguisset, ab eo multis injuriis affectus est, et in exsilium pulsus; sed, a sancto Nicolao, Romano Pontifice, restitutus, tandem in pace quievit. Burdigalae sancti Severini, Episcopi Coloniensis et Confessoris. Rotomagi sancti Romani Episcopi. Apud Salernum sancti Veri Episcopi. In territorio Ambianensi sancti Domitii Presbyteri. In pago Pictaviensi sancti Benedicti Confessoris.