Quinto Idus Novembris _ Romae, in Laterano, Dedicatio Basilicae sanctissimi Salvatoris, quae omnium Urbis et Orbis Ecclesiarum est mater et caput. Amaseae, in Ponto, natalis sancti Theodori militis, qui, tempore Maximiani Imperatoris, pro Christianae fidei confessione, fortiter caesus et in carcerem missus; deinde, Domino sibi apparente ac monente ut constanter et viriliter ageret, relevatus est; novissime, postquam in equuleo suspensus et ungulis ita excarnificatus est, ut ejus interiora apparerent nuda, ardentibus ignibus comburendus traditur. Ipsius vero laudes sanctus Gregorius Nyssenus praeclaro encomio celebravit. Tyanae, in Cappadocia, passio sancti Orestis, sub Diocletiano Imperatore. Thessalonicae sancti Alexandri Martyris, sub Maximiano Principe. Apud Bituricas, in Aquitania, sancti Ursini Confessoris, qui, Romae ordinatus a successoribus Apostolorum, primus eidem Bituricensi urbi destinatur Episcopus. Neapoli, in Campania, sancti Agrippini Episcopi, miraculis clari. Constantinopoli sanctarum Virginum Eustoliae Romanae, et Sopatrae, filiae Mauritii Imperatoris. Beryti, in Syria, commemoratio Imaginis Salvatoris, quae, a Judaeis crucifixa, tam copiosum emisit sanguinem, ut Orientales et Occidentales Ecclesiae ex eo ubertim acceperint.