Pridie Idus Novembris _ Sancti Martini Primi, Papae et Martyris, cujus dies natalis sextodecimo Kalendas Octobris recensetur. Compluti, in Hispania, natalis sancti Didaci Confessoris, ex Ordine Minorum, humilitate celebris; quem Xystus Quintus, Pontifex Maximus, Sanctorum catalogo adscripsit Ipsius autem festum sequenti die celebratur. In Asia passio sanctorum Aurelii et Publii Episcoporum. Eschae, in Belgio, sancti Livini, Episcopi et Martyris; qui, cum plurimos ad Christi fidem convertisset, a Paganis necatus est. Ipsius vero corpus ad Portum Gandae postea translatum fuit. Apud Casimiriam, in Polonia, sanctorum Martyrum Eremitarum Benedicti, Joannis, Matthaei, Isaac et Christiani; qui a praedonibus, divino intenti servitio, dire vexati sunt et gladiis occisi. Apud oppidum Serginiam, in territorio Senonensi, sancti Paterni, Monachi et Martyris; qui, dum eidem occurrentes in ipsius oppidi silva latrones ad emendandam vitam incitaret, ab illis trucidatus est. Avenione sancti Rufi, qui exstitit primus ejusdem civitatis Episcopus, Coloniae Agrippinae depositio sancti Cuniberti Episcopi. Turiasone, in Hispania Tarraconensi, beati Aemiliani Presbyteri, qui innumeris miraculis claruit; cujus admirabilem vitam sanctus Braulio, Caesaraugustanus Episcopus, descripsit. Constantinopoli sancti Nili Abbatis, qui, sub Theodosio juniore, ex Praefecto ejusdem civitatis factus Monachus, doctrina et sanctitate claruit.