Nonis Januárii _ Romæ sancti Telésphori, Papæ et Mártyris; qui, sub Antoníno Pio, post multos labóres, pro Christi confessióne, illústre martýrium duxit. In Anglia natális sancti Eduárdi, Regis Anglórum et Confessóris; qui virtúte castitátis et grátia miraculórum fuit insígnis. Ejus autem festívitas, ex decréto Innocéntii Papæ Undécimi, tértio Idus Octóbris, quo die sacrum ejus corpus translátum fuit, potíssimum celebrátur. In Ægýpto commemorátio plurimórum sanctórum Mártyrum, qui in Thebáide, sub persecutióne Diocletiáni, divérso tormentórum génere cæsi sunt. Antiochíæ sancti Simeónis Mónachi, qui, multos annos in colúmna stans vixit, unde et Stylítæ cognómen accépit; cujus vita et conversátio éxstitit admirábilis. Romæ sanctæ Æmiliánæ Vírginis, amitæ sancti Gregórii Papæ; quæ, vocánte Tharsílla soróre, quæ ad Deum præcésserat, hac ipsa die migrávit ad Dóminum. Alexandríæ sanctæ Syncléticæ Vírginis, cujus res præcláre gestas sanctus Athanásius monuméntis litterárum commendávit. In Ægýpto sanctæ Apollináris Vírginis.