Tértio Kaléndas Maji _ Sancti Petri, ex Ordine Prædicatórum, Mártyris, qui octávo Idus Aprílis pro fide cathólica martýrium súbiit. Romæ natális sanctæ Catharínæ Senénsis Vírginis, ex tértio Ordine sancti Domínici, vita et miráculis claræ, quam Pius Secúndus, Póntifex Máximus, sanctárum Vírginum número adscrípsit. Ipsíus tamen festum sequénti die celebrátur. Apud Paphum, in Cypro, sancti Týchici, qui fuit discípulus beáti Pauli Apóstoli, et ab ipso Apóstolo in suis Epístolis caríssimus frater, miníster fidélis suúsque in Dómino consérvus appellátur. Pisis, in Túscia, sancti Torpétis Mártyris, qui magnus in offício Nerónis primum fuit, unúsque ex his, de quibus idem Paulus Apóstolus ab urbe Roma ad Philippénses scribit: « Salútant vos omnes sancti, máxime autem qui de Cǽsaris domo sunt». Sed póstea, pro fide Christi, jubénte Satéllico, álapis cǽditur, verbéribus duríssime affícitur, ac béstiis devorándus tráditur, sed mínime lǽditur; tandem martýrium suum decollatióne complévit. Cirthæ, in Numídia, natális sanctórum Mártyrum Agápii et Secundíni Episcopórum, qui, post longum apud præfátam urbem exsílium, in persecutióne Valeriáni, in qua tunc máxime Gentílium rábies ad tentándam justórum fidem inhiábat, ex illústri sacerdótio effécti sunt Mártyres gloriósi. Passi sunt in eórum collégio Æmiliánus miles, Tertúlla et Antónia, quæ erant sacræ Vírgines, et quædam múlier cum suis géminis. In ínsula Corcýra sanctórum septem Latrónum, qui, a sancto Jásone ad Christum convérsi, martýrio vitam adépti sunt sempitérnam. Neápoli, in Campánia, sancti Sevéri Epíscopi, qui, inter ália admiránda, mórtuum de sepúlcro excitávit ad tempus, ut mendácem víduæ et pupillórum creditórem argúeret falsitátis. Bríxiæ sancti Paulíni, Epíscopi et Confessóris. In cœnóbio Cluniacénsi, in Gállia, sancti Hugónis Abbátis. In monastério Molisménsi, in Gállia, sancti Robérti, qui fuit primus Abbas Cistércii.