Tértio Kaléndas Septémbris _ Sanctæ Rosæ a sancta María, e tértio Ordine sancti Domínici, Vírginis; cujus dies natális nono Kaléndas Septémbris recensétur. Romæ, via Ostiénsi, pássio beáti Felícis Presbýteri, sub Diocletiáno et Maximiáno Imperatóribus. Hic, post equúlei vexatiónem, data senténtia, cum ducerétur ad decollándum, óbvius ei fuit quidam Christiánus, qui, dum se Christiánum esse sponte profiterétur, mox cum eódem páriter decollátus est; cujus nomen ignorántes, Christiáni Adáuctum eum appellavérunt, eo quod sancto Felíci auctus sit ad corónam. Item Romæ sanctæ Gaudéntiæ, Vírginis et Mártyris, cum áliis tribus. Colóniæ Suffetulánæ, in Africa, beatórum sexagínta Mártyrum, qui furóre Gentílium cæsi sunt. Bonóniæ sancti Bonónii Abbátis. Romæ sancti Pammáchii Presbýteri, qui fuit doctrína et sanctitáte conspícuus. Adruméti, in Africa, sanctórum Bonifátii et Theclæ, qui beatórum duódecim filiórum Mártyrum paréntes fuérunt. Thessalonícæ sancti Fantíni Confessóris, qui, multa a Saracénis perpéssus, atque e monastério, in quo abstinéntia víxerat admirábili, expúlsus, demum, cum plúrimos ad viam salútis perduxísset, in senectúte bona quiévit. In território Meldénsi sancti Fiácrii Confessóris. Trebis, in Látio, sancti Petri Confessóris, qui, multis clarus virtútibus et miráculis, ibídem migrávit ad Dóminum, et honorífice cólitur.