Décimo octávo Kaléndas Februárii _ Sancti Pauli, primi Eremítæ, Confessóris, qui quarto Idus Januárii inter beátorum ágmina translátus fuit. In território Andegavénsi beáti Mauri Abbátis, qui fuit discípulus sancti Benedícti; et, hujus disciplínis usque ab infántia erudítus, quantum in eis profécerit, inter ália quæ apud eum pósitus gessit (res nova et post Petrum fere inusitáta), pédibus super aquas incédens patefécit. In Gállias inde ab ipso Benedícto diréctus, ibi, constrúcto célebri monastério, cui quadragínta annis prǽfuit, miraculórum glória clarus, in pace quiévit. In Judǽa sanctórum Hábacuc et Michǽæ Prophetárum, quorum córpora, sub Theodósio senióre, divína revelatióne sunt repérta. Cárali, in Sardínia, sancti Ephísii Mártyris, qui, in persecutióne Diocletiáni, sub Flaviáno Júdice, plúrimis torméntis divína virtúte superátis, demum, abscíssis cervícibus, victor migrávit in cælum. Anágniæ sanctæ Secundínæ, Vírginis et Mártyris; quæ sub Décio Imperatóre passa est. Nolæ, in Campánia, sancti Máximi Epíscopi. Arvérnis, in Gállia, sancti Boníti, Epíscopi et Confessóris. In Ægýpto sancti Macárii Abbátis, qui fuit discípulus beáti Antónii, ac vita et miráculis celebérrimus éxstitit. Alexandríæ beáti Isidóri, sanctitáte vitæ, fide et miráculis clari. Constantinópoli sancti Joánnis Calybítæ, qui aliquándiu in ángulo domus patérnæ, deínde in tugúrio, ignótus paréntibus, habitávit; a quibus in morte agnítus, miráculis cláruit. Ipsíus corpus póstea Romam translátum, et in Ínsulæ Tiberínæ Ecclésia, in ejus honórem erécta, collocátum est.