$ant $ant v. Veníte, exsultémus Dómino, + jubilémus Deo, salutári nostro: * præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei. $ant v. Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit. $ant2 v. Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus /:(genuflectitur):/ veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus. $ant v. Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, ^ sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea. $ant2 v. Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam. $ant &Gloria $ant2 $ant