115:1 Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis. 115:2 Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax. 115:3 Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi? 115:4 Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo. 115:5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus: 115:7 O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ. 115:8 Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo. 115:9 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.