121:1 Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus. 121:2 Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Jerúsalem. 121:3 Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cujus participátio ejus in idípsum. 121:4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini. 121:5 Quia illic sedérunt sedes in judício, * sedes super domum David. 121:6 Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: * et abundántia diligéntibus te: 121:7 Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis. 121:8 Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te: 121:9 Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.