134:1 Laudáte nomen Dómini, * laudáte, servi, Dóminum. 134:2 Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri. 134:3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus: * psállite nómini ejus, quóniam suáve. 134:4 Quóniam Jacob elégit sibi Dóminus, * Israël in possessiónem sibi. 134:5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, * et Deus noster præ ómnibus diis. 134:6 Ómnia quæcúmque vóluit, Dóminus fecit in cælo, et in terra, * in mari, et in ómnibus abýssis. 134:7 Edúcens nubes ab extrémo terræ: * fúlgura in plúviam fecit. 134:8 Qui prodúcit ventos de thesáuris suis: * qui percússit primogénita Ægýpti ab hómine usque ad pecus. 134:9 Et misit signa, et prodígia in médio tui, Ægýpte: * in Pharaónem, et in omnes servos ejus. 134:10 Qui percússit gentes multas: * et occídit reges fortes: 134:11 Sehon, regem Amorrhæórum, et Og, regem Basan, * et ómnia regna Chánaan. 134:12 Et dedit terram eórum hereditátem, * hereditátem Israël, pópulo suo. 134:13 Dómine, nomen tuum in ætérnum: * Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. 134:14 Quia judicábit Dóminus pópulum suum: * et in servis suis deprecábitur. 134:15 Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum. 134:16 Os habent, et non loquéntur: * óculos habent, et non vidébunt. 134:17 Aures habent, et non áudient: * neque enim est spíritus in ore ipsórum. 134:18 Símiles illis fiant qui fáciunt ea: * et omnes qui confídunt in eis. 134:19 Domus Israël, benedícite Dómino: * domus Aaron, benedícite Dómino. 134:20 Domus Levi, benedícite Dómino: * qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. 134:21 Benedíctus Dóminus ex Sion, * qui hábitat in Jerúsalem.