(Canticum David * 1 Par. 29:10-13) 29:10 Benedíctus es, Dómine, Deus Israël patris nostri, * ab ætérno in ætérnum. 29:11 Tua est, Dómine, magnificéntia, et poténtia, * et glória, atque victória: 29:11 Et tibi laus: * cuncta enim quæ in cælo sunt, et in terra, tua sunt: 29:11 Tuum, Dómine, regnum, * et tu es super omnes príncipes. 29:12 Tuæ divítiæ, et tua est glória: * tu domináris ómnium, 29:12 In manu tua virtus et poténtia: * in manu tua magnitúdo, et impérium ómnium. 29:13 Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi, * et laudámus nomen tuum ínclitum.