(Canticum Judith * Judith 16:15-22) 16:15 Hymnum cantémus Dómino, * hymnum novum cantémus Deo nostro. 16:16 Adonái, Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua, * et quem superáre nemo potest. 16:17 Tibi sérviat omnis creatúra tua: * quia dixísti, et facta sunt: 16:18 Misísti spíritum tuum, et creáta sunt, * et non est qui resístat voci tuæ. 16:19 Montes a fundaméntis movebúntur cum aquis: * petræ, sicut cera, liquéscent ante fáciem tuam. 16:20 Qui autem timent te, * magni erunt apud te per ómnia. 16:21 Væ genti insurgénti super genus meum: Dóminus enim omnípotens vindicábit in eis, * in die judícii visitábit illos. 16:22 Dabit enim ignem, et vermes in carnes eórum, * ut urántur, et séntiant usque in sempitérnum.