(Canticum Ecclesiastici * Sir 36:1-16) 36:1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, * et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum: 36:2 Et immítte timórem tuum super gentes, * quæ non exquisiérunt te, 36:3 Ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua. 36:4 Álleva manum tuam super gentes aliénas, * ut vídeant poténtiam tuam. 36:5 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, * sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis, 36:6 Ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, * quóniam non est Deus præter te, Dómine. 36:7 Ínnova signa, et immúta mirabília. * Glorífica manum, et brácchium dextrum. 36:8 Éxcita furórem, et effúnde iram. * Tolle adversárium, et afflíge inimícum. 36:9 Festína tempus, et meménto finis, * ut enárrent mirabília tua. 36:10 In ira flammæ devorétur qui salvátur: * et qui péssimant plebem tuam, invéniant perditiónem. 36:11 Cóntere caput príncipum inimicórum, * dicéntium: Non est álius præter nos. 36:12 Cóngrega omnes tribus Jacob: ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua: 36:13 Et hereditábis eos, * sicut ab inítio. 36:14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum: * et Israël, quem coæquásti primogénito tuo. 36:15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ Jerúsalem, * civitáti requiéi tuæ. 36:16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, * et glória tua pópulum tuum.