(Canticum * Ibid. v. 13-19) 3:13 Egréssus es in salútem pópuli tui: * in salútem cum Christo tuo: 3:13 Percussísti caput de domo ímpii: * denudásti fundaméntum ejus usque ad collum. 3:14 Maledixísti sceptris ejus, † cápiti bellatórum ejus, * veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me. 3:14 Exsultátio eórum, * sicut ejus qui dévorat páuperem in abscóndito. 3:15 Viam fecísti in mari equis tuis, * in luto aquárum multárum. 3:16 Audívi, et conturbátus est venter meus: * a voce contremuérunt lábia mea. 3:16 Ingrediátur putrédo in óssibus meis, * et subter me scáteat. 3:16 Ut requiéscam in die tribulatiónis: * ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum. 3:17 Ficus enim non florébit: * et non erit germen in víneis. 3:17 Mentiétur opus olívæ: * et arva non áfferent cibum. 3:17 Abscindétur de ovíli pecus: * et non erit arméntum in præsépibus. 3:18 Ego autem in Dómino gaudébo: * et exsultábo in Deo Jesu meo. 3:19 Deus Dóminus fortitúdo mea: * et ponet pedes meos quasi cervórum. 3:19 Et super excélsa mea dedúcet me victor * in psalmis canéntem.