(Canticum Isaiæ * Isa 61:10-11; 62:1-3) 61:10 Gaudens gaudébo in Dómino, * et exsultábit ánima mea in Deo meo: 61:10 Quia índuit me vestiméntis salútis, * et induménto justítiæ circúmdedit me, 61:10 Quasi sponsum decorátum coróna, * et quasi sponsam ornátam monílibus suis. 61:11 Sicut enim terra profert germen suum, † et sicut hortus semen suum gérminat, * sic Dóminus Deus germinábit justítiam et laudem coram univérsis géntibus. 62:1 Propter Sion non tacébo, et propter Jerúsalem non quiéscam, † donec egrediátur ut splendor justus ejus, * et salvátor ejus ut lampas accendátur. 62:2 Et vidébunt gentes justum tuum, * et cuncti reges ínclitum tuum; 62:2 Et vocábitur tibi nomen novum, * quod os Dómini nominábit. 62:3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini, * et diadéma regni in manu Dei tui.