(Canticum Sapientiæ * Sap 3:1-6) 3:1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, * et non tangent illos tormentum mortis. 3:2 Visi sunt oculis insipientium mori, * et æstimata est afflictio exitus illorum, 3:3 et quod a nobis est iter exterminium; * illi autem sunt in pace: 3:4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, * spes illorum immortalitate plena est. 3:5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, * quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. 3:6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, † et quasi holocausti hostiam accepit illos, * et in tempore erit respectus illorum.