(Canticum Proverb * Prov. 9:1-6, 10-12) 9:1 Sapiéntia ædificávit sibi domum: * excídit colúmnas septem. 9:2 Immolávit víctimas suas, * míscuit vinum, et propósuit mensam suam. 9:3 Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem, * et ad mœnia civitátis. 9:4 Si quis est párvulus, véniat ad me. * Et insipiéntibus locúta est: 9:5 Veníte, comédite panem meum, * et bíbite vinum quod míscui vobis. 9:6 Relínquite infántiam, et vívite, * et ambuláte per vias prudéntiæ. 9:10 Princípium sapiéntiæ timor Dómini, * et sciéntia sanctórum prudéntia. 9:11 Per me enim multiplicabúntur dies tui, * et addéntur tibi anni vitæ. 9:12 Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris; * si autem illúsor, solus portábis malum.