(Canticum Sapientiæ * Sap 16:20-21, 26, 29; 17:1) 16:20 Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, * et parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre, 16:20 Omne delectaméntum in se habéntem, * et omnis sapóris suavitátem. 16:21 Substántia enim tua dulcédinem tuam, * quam in fílios habes, ostendébat: 16:21 Et desérviens uniuscuiúsque voluntáti, * ad quod quisque volébat convertebátur. 16:26 Ut scirent fílii tui quos dilexísti, Dómine, † quóniam non nativitátis fructus pascunt hómines, * sed sermo tuus hos qui in te credíderint consérvat. 16:29 Ingráti enim spes tamquam hibernális glácies tabéscet, * et dispériet tamquam aqua supervácua. 17:1 Magna sunt enim judícia tua, Dómine, † et inenarrabília verba tua: * propter hoc indisciplinátæ ánimæ erravérunt.