3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me. 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus. 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum. 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo. 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me. 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus. 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti. 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.