35:2 Dixit injústus ut delínquat in semetípso: * non est timor Dei ante óculos ejus. 35:3 Quóniam dolóse egit in conspéctu ejus: * ut inveniátur iníquitas ejus ad ódium. 35:4 Verba oris ejus iníquitas, et dolus: * nóluit intellégere ut bene ágeret. 35:5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: * ástitit omni viæ non bonæ, malítiam autem non odívit. 35:6 Dómine, in cælo misericórdia tua: * et véritas tua usque ad nubes. 35:7 Justítia tua sicut montes Dei: * judícia tua abýssus multa. 35:7 Hómines, et juménta salvábis, Dómine: * quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus. 35:8 Fílii autem hóminum, * in tégmine alárum tuárum sperábunt. 35:9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. 35:10 Quóniam apud te est fons vitæ: * et in lúmine tuo vidébimus lumen. 35:11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, * et justítiam tuam his, qui recto sunt corde. 35:12 Non véniat mihi pes supérbiæ: * et manus peccatóris non móveat me. 35:13 Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem: * expúlsi sunt, nec potuérunt stare.