37:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me. 37:3 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam. 37:4 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum. 37:5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me. 37:6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ. 37:7 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar. 37:8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea. 37:9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei. 37:10 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus. 37:11 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. 37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt. 37:12 Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam. 37:13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur. 37:14 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum. 37:15 Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes. 37:16 Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus. 37:17 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt. 37:18 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper. 37:19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo. 37:20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque. 37:21 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem. 37:22 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me. 37:23 Inténde in adjutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.