49:1 Deus deórum, Dóminus locútus est: * et vocávit terram, 49:1 A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris ejus. 49:3 Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit. 49:3 Ignis in conspéctu ejus exardéscet: * et in circúitu ejus tempéstas válida. 49:4 Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum. 49:5 Congregáte illi sanctos ejus: * qui órdinant testaméntum ejus super sacrifícia. 49:6 Et annuntiábunt cæli justítiam ejus: * quóniam Deus judex est. 49:7 Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum. 49:8 Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper. 49:9 Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos. 49:10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * juménta in móntibus et boves. 49:11 Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est. 49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo ejus. 49:13 Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo? 49:14 Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua. 49:15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me. 49:16 Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras justítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum? 49:17 Tu vero odísti disciplínam: * et projecísti sermónes meos retrórsum: 49:18 Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas. 49:19 Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos. 49:20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui. 49:21 Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam. 49:22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat. 49:23 Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.