91:2 Bonum est confitéri Dómino: * et psállere nómini tuo, Altíssime. 91:3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam: * et veritátem tuam per noctem. 91:4 In decachórdo, psaltério: * cum cántico, in cíthara. 91:5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua: * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. 91:6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ. 91:7 Vir insípiens non cognóscet: * et stultus non intélleget hæc. 91:8 Cum exórti fúerint peccatóres sicut fænum: * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem: 91:9 Ut intéreant in sǽculum sǽculi: * tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine. 91:10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem. 91:11 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum: * et senéctus mea in misericórdia úberi. 91:12 Et despéxit óculus meus inimícos meos: * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. 91:13 Justus, ut palma florébit: * sicut cedrus Líbani multiplicábitur. 91:14 Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt. 91:15 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi: * et bene patiéntes erunt, ut annúntient: 91:16 Quóniam rectus Dóminus, Deus noster: * et non est iníquitas in eo.