01-28# Ex Cápite 7 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De humilitáte _ Voluntátem vero própriam ita fácere prohibémur cum dicit Scriptúra nobis: Et a voluntátibus tuis avértere. Et item rogámus Deum in oratióne ut fiat illíus volúntas in nobis. Docémur ergo mérito nostram non fácere voluntátem cum cavémus illud quod dicit Scriptúra: Sunt viæ quæ putántur ab homínibus rectæ, quarum finis usque ad profúndum inférni demérgit, et cum item pavémus illud quod de neglegéntibus dictum est: Corrúpti sunt et abominábiles facti sunt in voluntátibus suis. In desidériis vero carnis ita nobis Deum credámus semper esse præséntem, cum dicit Prophéta Dómino: Ante te est omne desidérium meum.