03-13# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 35: De septimanáriis coquínæ _ Fratres sibi ínvicem sérviant, ut nullus excusétur a coquínæ offício, nisi aut ægritúdo aut in causa gravis utilitátis quis occupátus fúerit, quia exínde major mercis et cáritas adquíritur. Inbecíllibus autem procuréntur solácia, ut non cum tristítia hoc fáciant; sed hábeant omnes solácia, secúndum modum congregatiónis aut positiónem loci. Si major congregátio fúerit, cellarárius excusétur a coquína, vel si qui, ut díximus, majóribus utilitátibus occupántur. Céteri sibi sub caritáte ínvicem sérviant. Egressúrus de septimána, sábbato mundítias fáciat. Líntea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt, lavent. Pedes vero tam ipse qui egréditur quam ille qui intratúrus est ómnibus lavent. Vasa ministérii sui munda et sana cellarário reconsígnet; qui cellarárius item intránti consígnet, ut sciat quod dat aut quod récipit.