[Rank] Tertia die infra Octavam Epiphaniæ;;Semiduplex;;5.6;;ex Sancti/01-06 [Rank] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Die Octava Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Ant 1] @Sancti/01-07:Ant 3 [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 12:1-3 1 Obsecro ítaque vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. 2 Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. 3 Dico enim per grátiam quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos: Non plus sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. [Responsory1] @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Lectio2] !Rom 12:4-8 4 Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent: 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter altérius membra. 6 Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes: sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, 7 sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, 8 qui exhortátur in exhortándo, qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte. [Responsory2] @Sancti/01-06:Responsory2 [Lectio3] !Rom 12:9-16 9 Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono: 10 Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes: Honóre ínvicem præveniéntes: 11 Sollicitúdine non pigri: Spíritu fervéntes: Dómino serviéntes: 12 Spe gaudéntes: In tribulatióne patiéntes: Oratióni instántes: 13 Necessitátibus sanctórum communicántes: Hospitalitátem sectántes. 14 Benedícite persequéntibus vos: benedícite, et nolíte maledícere. 15 Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus: 16 Idípsum ínvicem sentiéntes: Non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. [Responsory3] @Sancti/01-06:Responsory3 [Lectio4] De Sermóne sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 2 de Epiphania Cum tam multi jam nati, atque defuncti essent reges Judæórum, numquid quemquam eórum adorándum Magi quæsiérunt? Non, quia nec quemquam eórum cælo loquénte didicérunt. Verúmtamen, quod prætereundum non est, hæc Magórum illuminátio magnum testimónium cæcitátis exstitit Judæórum. In terra eórum isti requirébant, quem illi in sua non agnoscebant. [Lectio5] Apud eos isti infántem invenérunt, quem illi apud se negavérunt. In his terris de longinquo isti et peregrini púerum Christum nondum verba proméntem adoravérunt, ubi cives illi juvenem miracula faciéntem crucifixérunt. Isti in membris parvis Deum adoravérunt, illi in magnis factis nec tamquam hómini pepercérunt: quasi plus fúerit vidére novam stellam in ejus nativitáte fulgéntem, quam solem ejus in morte lugéntem. [Lectio6] Jam vero quod éadem stella, quæ Magos perdúxit ad locum, ubi erat cum matre Vírgine Deus infans, quæ útique póterat eos ad ipsam perducere civitátem, se tamen subtraxit, nec eis prorsus appáruit, donec de civitáte, in qua Christus nascerétur, iídem ipsi interrogaréntur Judæi, et ipsi eam secúndum divinæ Scripturæ testimónium nominárent, ipsi dicerent: In Bethlehem Judæ. Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem terra Juda, non es minima in princípibus Juda: ex te enim éxiet Dux, qui regat pópulum meum Israël. Quid aliud hic significávit divina providéntia, nisi apud Judæos solas divinas litteras remansuras, quibus gentes instrueréntur, illi excæcarentur? [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Herodis regis, ecce Magi ab Oriénte venérunt Jerosolymam, dicéntes: Ubi est qui natus est Rex Judæórum? Et réliqua. _ De Homilía sancti Gregórii Papæ !Ex Homilía 10 in Evangelia Magi vero aurum, thus et myrrham déferunt. Aurum quippe Regi congruit, thus vero in Dei sacrifícium pónitur, myrrha autem mortuórum córpora condiúntur. Eum ergo Magi, quem adorant, étiam mysticis munéribus prædicant: auro Regem, thure Deum, myrrha mortalem. Sunt vero nonnulli hæretici, qui hunc Deum credunt, sed ubíque regnare nequáquam credunt. Hi profecto ei thus ófferunt, sed offerre étiam aurum nolunt. Et sunt nonnulli, qui hunc Regem existimant, sed Deum negant. Hi videlicet ei aurum ófferunt, sed offerre thus nolunt. [Lectio8] Et sunt nonnulli, qui hunc et Deum et Regem faténtur, sed assumpsísse carnem mortalem negant. Hi nimirum ei aurum et thus ófferunt, sed offerre myrrham assumptæ mortalitátis nolunt. Nos ítaque nato Dómino offerámus aurum, ut hunc ubíque regnare fateámur: offerámus thus, ut credamus, quod is, qui in témpore appáruit, Deus ante témpora éxstitit: offerámus myrrham, ut eum, quem crédimus in sua divinitate impassibilem, credámus étiam in nostra fuísse carne mortalem. [Lectio9] Quamvis in auro, thure, et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque sapiéntia designátur, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderábilis requiescit in ore sapiéntis. Thure autem, quod Deo incénditur, virtus oratiónis exprímitur, Psalmista testante, qui dicit: Dirigátur orátio mea sicut incensum in conspéctu tuo. Per myrrham vero carnis nostræ mortificátio figurátur. Unde sancta Ecclésia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certántibus dicit: Manus meæ distillavérunt myrrham. &teDeum [Ant 2] Tria sunt múnera, * quæ obtulérunt Magi Dómino, aurum, thus et myrrham, Fílio Dei, Regi magno, allelúja. [Ant 3] Lux de luce * apparuísti, Christe, cui Magi múnera ófferunt, allelúja, allelúja, allelúja.