[Rank] Quarta die infra Octavam Epiphaniæ;;Semiduplex;;5.6;;ex Sancti/01-06 [Rank] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Die Nona Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Ant 1] @Sancti/01-08:Ant 3 [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 13:1-4 1 Omnis ánima potestátibus sublimióribus súbdita sit: non est enim potéstas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinátæ sunt. 2 Itaque qui resístit potestáti, Dei ordinatióni resístit. Qui autem resístunt, ipsi sibi damnatiónem acquírunt: 3 nam príncipes non sunt timóri boni óperis, sed mali. Vis autem non timére potestátem? Bonum fac: et habébis laudem ex illa; 4 Dei enim miníster est tibi in bonum. [Responsory1] @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Lectio2] !Rom 13:4-7 4 Si autem malum féceris, time: non enim sine causa gládium portat. Dei enim miníster est: vindex in iram ei, qui malum agit. 5 Ideo necessitáte súbditi estóte non solum propter iram, sed étiam propter consciéntiam. 6 Ideo enim et tribúta præstátis: minístri enim Dei sunt, in hoc ipsum serviéntes. 7 Réddite ómnibus débita: cui tribútum, tribútum: cui vectígal, vectígal: cui timórem, timórem: cui honórem, honórem. [Responsory2] @Sancti/01-06:Responsory2 [Lectio3] !Rom 13:8-10 8 Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. 9 Nam, Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non falsum testimónium dices, Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. 10 Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio. [Responsory3] @Sancti/01-06:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo 1 de Epiphania Celebrato próximo die, quo intemeráta virginitas humani generis edidit Salvatórem, Epiphaníæ nobis, dilectíssimi, veneranda festívitas dat perseverantiam gaudiórum: ut inter cognatárum solemnitátum vicina sacramenta, exsultatiónis vigor, et fervor fidei non tepescat. Ad ómnium enim hóminum spectat salútem, quod infántia mediatoris Dei et hóminum, jam universo declarabátur mundo, cum adhuc exíguo detinerétur oppídulo. [Lectio5] Quamvis enim Israëliticam gentem, et ipsíus gentis unam familiam delegísset, de qua natúram univérsæ humanitátis assumeret: nóluit tamen intra maternæ habitatiónis angustias ortus sui latére primordia: sed mox ab ómnibus vóluit agnosci, qui dignátus est pro ómnibus nasci. Tribus ígitur Magis in regióne Oriéntis stella novæ claritátis appáruit, quæ illustrior ceteris pulchriorque sidéribus, fácile in se intuéntium óculos animosque convérteret: ut conféstim adverterétur, non esse otiosum, quod tam insólitum videbátur. [Lectio6] Dedit ergo aspiciéntibus intelléctum, qui præstitit signum: et quod fecit intelligi, fecit inquiri, et se inveniéndum óbtulit requisítus. Sequúntur tres viri superni lúminis ductum, et prævii fulgoris indícium inténta contemplatióne comitántes, ad agnitiónem veritátis, gratiæ splendore ducúntur: qui humano sensu significátum sibi Regis ortum æstimavérunt in civitáte regia esse quæréndum. Sed qui servi susceperat formam, et non judicáre vénerat, sed judicári, Bethlehem præelégit nativitáti, Jerosolymam passióni. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diébus Herodis regis, ecce Magi ab Oriénte venérunt Jerosolymam, dicéntes: Ubi est qui natus est Rex Judæórum? Et réliqua. _ De Homilía sancti Gregórii Papæ !Ex Homilía 10 in Evangelia Magnum vero nobis aliquid Magi ínnuunt, quod in regiónem suam per aliam viam revertúntur. In eo namque quod admóniti faciunt, nobis profecto insinuant quid faciámus. Regio quippe nostra paradisus est: ad quam, Jesu cógnito, redire per viam, qua vénimus, prohibemur. A regióne étenim nostra superbiéndo, inobediendo, visibília sequéndo, cibum vétitum gustando discessimus: sed ad eam necesse est, ut flendo, obediendo, visibília contemnendo, atque appetítum carnis refrenando redeamus. [Lectio8] Per aliam ergo viam ad regiónem nostram regrédimur: quóniam qui a paradisi gaudiis per delectaménta discessimus, ad hæc per laménta revocamur. Unde necesse est, fratres caríssimi, ut semper pávidi, semperque suspecti, ponámus ante óculos cordis, hinc culpas operis, illinc judícium extremæ districtiónis. Pensemus, quam districtus judex véniat, qui judícium minátur, et latet: terróres peccatóribus intentat, et tamen adhuc sústinet: et idcirco veníre citius differt, ut minus invéniat quod condemnet. [Lectio9] Puniámus fletibus culpas, et cum Psalmistæ voce, præveniámus fáciem ejus in confessione. Voluptátum nos ergo fallacia nulla decipiat, nulla vana lætítia seducat. In próximo namque est judex, qui dixit: Væ vobis, qui ridetis nunc; quia lugébitis et flébitis. Hinc enim Sálomon ait: Risus dolori miscébitur: et, Extrema gaudii luctus óccupat. Hinc íterum dicit: Risum deputávi errórem, et gáudio dixi, Quid frustra decíperis? Hinc rursus ait: Cor sapiéntium ubi tristítia est: et cor stultórum ubi lætítia. &teDeum [Ant 2] Vídimus stellam ejus * in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum. [Ant 3] Interrogábat * Magos Heródes: Quod signum vidístis super natum Regem? Stellam vídimus fulgéntem, cujus splendor illúminat mundum.