[Rank] S. Joannis Bosco Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rank] (rubrica 1963) S. Joannis Bosco Confessoris;;Memoria;;1.1;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui sanctum Joánnem Confessórem tuum adolescéntium patrem et magístrum excitásti, ac per eum, auxiliatríce Vírgine María, novas in Ecclésia tua famílias floréscere voluísti: concéde, quǽsumus; ut eódem caritátis igne succénsi, ánimas quǽrere, tibíque soli servíre valeámus. $Per Dominum [Lectio4] Joánnes Bosco, humili loco natus apud Castum Novum in Astensibus atque sanctíssime, patre amisso, disciplína materna institútus, mira de se vel a prima ætate portendit. Ingenio enim mitis atque ad pietátem pronus, singulari se gerebat auctoritate inter æquales, quorum lites dirímere, faciles rixas compónere, turpia verba jocosque lascivos compéscere mature cœpit. Tum verbis eos jucundis ad se advocare, ludis preces insérere, quæ sacra elóquia in templo audivísset mirábili sermónis copia ac dulcédine referre, ad Pœniténtiæ et Eucharistiæ sacraménta rite suscipienda puerulos quam primum quamque creberrime inducere sategit. Oris quoque decor verecundus, morum suávitas, atque innocentíssimæ vitæ candor ómnium animos ad eum pertrahebant. Licet vero, familiáris rei angustia préssus labórum ærumnarúmque plenam adolescéntiam égerit, in id tamen unum hílaris ac Deo fidens contendit, ut sacerdotio augerétur. [Lectio5] Voti tandem compos effectus, Cheriensem civitátem primum, ac dein Augustam Taurinórum pétiit, quo acrius, beato Josepho Cafasso magistro, et in sciéntia sanctórum profíceret et ad sacram morum doctrinam addiscéndam ánimum adjungeret. Ibi autem, cum voluntátis inclinatióne tum superno instinctu incitatus, suum in adolescéntulos ánimum convértit, ut prima iis christianæ sapiéntiæ traderet rudimenta. Quorum cum fieret in dies major numerus, sedem ad eos coadunándos stábilem ac firmam, haud sine cælésti afflatu, ásperis et diuturnis difficultátibus superatis, in illa urbis parte collocávit, quæ vulgo Valdocco appellátur, in eamque rem totus incúbuit. Paulo vero post, Vírgine Deípara auxiliante, quæ ei puérulo per visum in somnis futura innúerat, Joánnes Salesianórum Societátem institúere decrevit, cujus esset præsertim juveníles ánimas Christo lucrifácere; item novam familiam suscépit constituéndam sacrárum vírginum, quæ, ab Auxiliatrice Dei Matre nuncupátæ, adolescéntulas dirígerent in vias Dómini; quibus demum pium Cooperatórum cœtum adjecit ad Salesianórum ópera studio ac pietáte fovenda. Itaque brevi factum est, ut permagnam et christianæ et civíli societáti utilitátem afferret. [Lectio6] Animárum enim studio flagrans, nulli pepércit labori nullique impensæ, ut festórum diérum asceteria pro adolescentulis, pupillórum hospitia, pusiónum operariórum scholas, ædes púeris alendis, instituéndis, templa Deo longe lateque per orbem excitaret. Simul Christi fidem in Subalpinis verbo et exemplo fovére, per totam Italiam optimos libros conficiendo, edendo, divulgando tutari, Evangélii præcones ad gentes infidéles sæpius mitténdo propagare non desiit. Simplex ac rectus homo Dei, ad omne opus bonum instructus, omnígenis virtútibus flóruit, quas incensíssimæ caritátis ardor alebat. Mente in Deum constanter erecta ac supernis charismátibus cumulátus, nullis sanctíssimus vir, nec minis terreri, nec labóribus fatigari, nec curis ópprimi, neque rebus adversis perturbari videbátur. Tria autem pietátis offícia suis maxime commendávit: ut quam sæpíssime ad sacram exhomologésim sacramque synáxim accederent, ut Mariam Auxiliatricem peramanter cólerent, ut Pontifici máximo ceu fílii addictíssimi obsequeréntur. Nec silentio prætereundum est eum, in difficilimis rerum adjunctis, præsto non semel Romano Pontifici adfuísse, ut mala ex légibus contra Ecclésiam eo témpore látis deriváta temperaret. Vitæ cursum, tot tantisque opéribus ac labóribus refertum, confecit pridie Kalendas Februarias anno salútis millesimo octingentésimo octogesimo octavo, ætátis septuagesimo tertio. Quem multis clarum miraculis Pius undecimus, Pontifex maximus, anno millesimo nongentésimo vigesimo nono Beatórum, quinquennio post, die solemni Paschæ, décimo nono exeunte sæculo a peracta humani generis Redemptióne, géntibus ex orbe universo in Urbem confluéntibus, Sanctórum ordínibus adserebat. [Lectio94] Joánnes Bosco, húmili loco natus, post ærumnósam innocentissimámque puerítiam, stúdiis Chérii óperam dedit, quo quidem témpore ingénii et virtútum laude enítuit. Sacérdos creátus, Augústam Taurinórum pétiit, ubi ómnibus ómnia factus est; sed præsértim in adolescéntulos eósque páuperes ac derelíctos adjuvándos curam impéndit. Liberálibus disciplínis, opifícum scholis, festórum diérum ascetériis a venenátis errórum vitiorúmque pábulis puerílem ætátem removére omni ope stúduit: quam ad rem duas in Ecclésia virórum virginúmque famílias excitávit. Plúrimos ipse édidit libros christiána sapiéntia refértos. De ætérna étiam infidélium salúte per sacras suórum sodálium expeditiónes óptime méruit. Mente in Deum constánter erécta, nullis homo sanctíssimus, nec minis terréri, nec labóribus fatigári, nec curis ópprimi, nec rebus advérsis perturbári videbátur. Obiit anno salútis millésimo octingentésimo octogésimo octávo, ætátis septuagésimo tértio. A Pio undécimo, Pontífice máximo, in Sanctórum númerum relátus est. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 18:1-5 In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cælórum? Et réliqua. _ Homilía sancti Joánnis Chrysostomi !Homilia 60 in Matth. cap. 18 Vide quot modis nos inducat Dóminus ad curam vel minórum fratrum? Ne ítaque dixeris: Ærarius est ille, aut calceórum sutor, agricola, insípiens, ut ideo despícias illum. Ne enim in illud mali íncidas, perpende quot modis te inducat, ut modeste agas et eórum curam geras. Puerum in médio státuit et ait: Efficiámini ut párvuli: et: Quicúmque suscéperit párvulum talem, me suscipit: et: Qui scandalizaverit, extrema patiétur. Si ergo Deus ita gaudet de párvulo qui repertus est, cur tu despícias eos quos Deus tam sollicite curat, cum oporteret ánimam ipsam tradere pro uno ex párvulis istis? Tanta quippe est Deo cura de anima, ut ne Fílio quidem suo pepércerit. Quare, óbsecro, primo dilúculo cum a domo exiérimus, hunc unum scopum habeámus et hanc præcipue sollicitúdinem, ut periclitántem eripiámus. Non loquor hic de sensibili periculo; hoc enim ne periculum quidem est; sed de periculo ánimæ, quod homínibus parat diabolus. [Lectio8] Improbus, inquis, difficile tolerátur. Atque ideo debes illi amóre jungi, ut eum a vítio removeas, ut convértas et ad virtútem redúcas. At non obtemperat, inquis, neque consílium admittit. Unde hoc nosti? An exhortátus es et emendare studuísti? Hortátus sæpe sum, inquies. Quóties? Sæpius: semel et íterum. Idne sæpius vocas? Etiamsi per totam vitam id fecisses, nec deficere, nec desperáre oportebat. Non vides quómodo nos Deus semper hortátur per Prophétas, per Apóstolos, per Evangelistas? Quid ígitur? Num recte operamur? Num in ómnibus obtemperamus? Minime. Num ideo finem fecit admonendi? [Lectio9] Nihil quippe tam pretiósum est quam ánima: quid enim prodest homini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Verum ómnia pervértit et dejécit pecuniárum amor, Deique timórem decussit, sicut tyrannus arcem sic ánimas occupans. Idcirco et filiórum et nostram neglígimus salútem. Hinc magna insipiéntia; hinc líberi servis vilióres fiunt. Ecquid de servis loquor? Mulum si quis habeat, multum curat ut agasónem illi optimum provideat, non ímprobum, non furacem, non temuléntum, non artis suæ imperítum: si autem fílio pædagogum dare opus sit, casu et sine delectu obvium quemque excipimus; etsi hac arte nulla sit major. Quid par illi arti, quæ dirigendæ juvenis ménti et índoli incumbit? Qui tali instructus est facultate, plus diligéntiæ exhibeat oportet, quam quivis pictor aut statuarius. &teDeum