[Rank] S. Monicæ Viduæ;;Duplex;;3;;vide C7a [Rank] (rubrica 1570) S. Monicæ Viduæ;;Simplex;;1.1;;vide C7a [Rule] vide C7a; 9 lectiones [Oratio] Deus, mæréntium consolátor et in te sperántium salus, qui beátæ Mónicæ pias lácrimas in conversióne fílii sui Augustíni misericórditer suscepísti: da nobis utriúsque intervéntu; peccáta nostra deploráre, et grátiæ tuæ indulgéntiam inveníre. $Per Dominum [Invit] Laudémus Deum nostrum * In confessióne beátæ Mónicæ. [Lectio4] Monica, sancti Augustíni dupliciter mater, quia eum et mundo et cælo péperit, maríto mortuo, quem senectute confectum Jesu Christo conciliávit, castam et opéribus misericórdiæ exercitam viduitátem agebat; in assiduis vero ad Deum oratiónibus pro fílio, qui in Manichæórum sectam inciderat, lácrimas effundébat. Quem étiam Mediolanum secuta est; ubi ipsum frequenter hortabátur, ut ad episcopum Ambrosium se conferret. Quod cum ille fecísset, ejus et publicis conciónibus et privátis colloquiis catholicæ fidei veritátem edoctus, ab eodem baptizátus est. [Lectio5] Mox in Africam redeuntes, cum ad Ostia Tiberina constitissent, incidit in febrem. Quo in morbo cum eam quodam die ánima defecísset, ut se collegit, Ubi, inquit, eram? Et astántes íntuens, Ponite hic matrem vestram: tantum vos rogo, ut ad altáre Dómini meminéritis mei. Nono autem die beáta mulier ánimam Deo réddidit. Ejus corpus ibi in ecclésia sanctæ Aureæ sepúltum est: quod póstea, Martino quinto summo Pontifice, Romam translátum, in ecclésia sancti Augustíni honorifice cónditum est. [Lectio6] !Ex libro 9 Conf. cap. 12. Subdit vero Augustinus de matris morte disserens: Neque enim decére arbitrabámur funus illud quéstubus lacrimosis gemitibúsque celebrare, quia illa nec mísere, nec omnino moriebátur: hoc et documéntis morum ejus, et fide non ficta rationibúsque certis tenebamus. Atque inde paulatim reducébam in prístinum sensum ancíllam tuam, conversationémque ejus piam in te et sanctam, in nos blandam atque morígeram, qua súbito destitútus sum; et libuit flere de illa et pro illa. Et si quis peccátum invenerit, flevisse me matrem meam exígua parte horæ, matrem óculis meis mortuam, quæ me multos annos fleverat, ut óculis suis viverem, non irrideat; sed potius, si est grándi caritate, pro peccátis meis fleat ipse ad te Patrem ómnium fratrum Christi tui. [Lectio94] Mónica, sancti Augustíni piíssima mater, uxórum et viduárum exémplar, fílium Manichǽum Mediolánum secúta, postquam assíduis oratiónibus, lácrimis et jejúniis, ope Ambrósii epíscopi, eum Christo lucrifécit, cum ipso in Africam rédiens, ad Ostia Tiberína in febrim íncidit, et nono die placidíssime óbiit. De cujus morte mærens fílius dísserens subdit: Neque enim decére arbitrabámur funus illud quéstubus lacrimósis gemitibúsque celebráre, quia illa nec mísere, nec omníno moriebátur: hoc et documéntis morum ejus, et fide non ficta rationibúsque certis tenebámus. Atque inde paulátim reducébam in prístinum sensum ancíllam tuam, conversationémque ejus piam in te et sanctam, in nos blandam atque morígeram, qua súbito destitútus sum; et líbuit flere de illa et pro illa. Et si quis peccátum invénerit, flevísse me matrem óculis meis mórtuam, quæ me multos annos fléverat, ut óculis suis víverem, non irrídeat; sed pótius, si est grandi caritáte, pro peccátis meis fleat ipse ad te Patrem ómnium fratrum Christi tui. Ejus corpus, in ecclésia sanctæ Aureæ prius sepúltum, póstea, Martíno quinto summo Pontífice, Romam translátum, in ecclésia sancti Augustíni honorífice cónditum est. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 7:11-16 In illo témpore: Ibat Jesus in civitátem, quæ vocátur Naim: et ibant cum eo discípuli ejus, et turba copiosa. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 44 de Verbis Dómini, circa initium De juvene illo resuscitato gavisa est mater vidua; de homínibus in spíritu quotídie suscitátis gaudet mater Ecclésia. Ille quidem mórtuus erat corpore; illi autem mente. Illius mors visibilis visibíliter plangebátur; illórum mors invisibilis nec quærebátur, nec videbátur. Quæsívit ille, qui nóverat mórtuos. Ille solus nóverat mórtuos, qui poterat fácere vivos. Nisi enim ad mórtuos suscitándos venísset, Apóstolus non diceret: Surge, qui dormis, et exsúrge a mórtuis, et illuminábit te Christus. [Lectio8] Tres autem mórtuos invenímus a Dómino resuscitatos visibíliter, míllia invisibíliter. Quot autem mórtuos visibíliter suscitaverit, quis novit? Non enim ómnia, quæ fecit, scripta sunt. Joánnes hoc dixit: Multa alia fecit Jesus, quæ si scripta essent, árbitror totum mundum non posse libros cápere. Multi ergo sunt alii sine dubio suscitati, sed non tres frustra commemorati. Dóminus enim noster Jesus Christus ea, quæ faciebat corporáliter, étiam spiritáliter volebat intelligi. Neque enim tantum miracula propter miracula faciebat; sed ut illa, quæ faciebat, mira essent vidéntibus, vera essent intelligéntibus. [Lectio9] Quemádmodum qui videt litteras in códice óptime scripto, et non novit légere, laudat quidem antiquarii manum, admirans ápicum pulchritúdinem; sed quid sibi velint, quid índicent illi ápices, nescit, et est óculis laudator, mente non cógnitor. Alius autem et laudat artifícium, et capit intelléctum: ille útique, qui non solum vidére quod commune est ómnibus potest, sed étiam légere; quod qui non dídicit, non potest. Ita qui vidérunt Christi miracula, et non intellexérunt quid sibi vellent, et quid intelligéntibus quodámmodo innúerent, miráti sunt tantum quia facta sunt; alii vero et facta mirati, et intellecta assecuti. Tales nos in schola Christi esse debemus. &teDeum