[Rank] S. Gregorii Nazianzeni Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris;;Duplex;;3;;vide C4a [Rank] (rubrica tridentina) S. Gregorii Nazianzeni Episcopi et Confessoris;;Duplex;;3;;vide C4a [Rule] vide C4a; 9 lectiones [Name] Gregóri [Oratio] @Commune/C4:Oratio2:s/N\./Gregórium/ [Lectio4] Gregórius, nobilis Cappadox, ex singulari divinárum Litterárum sciéntia Theólogi cognomen consecutus, Nazianzi in Cappadocia natus, Athenis in omni disciplinárum genere una cum sancto Basilío eruditus, ad stúdia sacrárum Litterárum se convértit; in quibus se in cœnobio per aliquot annos exercuérunt, illárum senténtiam non ex proprio ingenio, sed ex majórum ratióne et auctoritate interpretantes. Qui cum doctrina et vitæ sanctitáte florérent, vocáti ad munus prædicandæ evangelicæ veritátis, plurimos Jesu Christo fílios peperérunt. [Lectio5] Gregórius ígitur, aliquándo domum reversus, primum Sasimórum epíscopus creátus est, deínde Nazianzenam ecclésiam administrávit. Tum Constantinopolim ad eam regéndam ecclésiam accersítus, cum civitátem hæresum purgatam erróribus ad catholicam fidem reduxísset, quod ei summum ómnium amórem conciliare debebat, multórum parávit invidiam. Itaque, cum inter episcopos magna proptérea esset facta seditio, sponte cédens episcopatu, illud prophetæ dictum usurpávit: Si propter me commóta est ista tempéstas, dejicite me in mare, ut vos jactari desinatis. Quare Nazianzum reversus, cum illi ecclésiæ Eulálium præficiéndum curasset, totum se ad contemplatiónem et scriptiónem divinárum rerum cóntulit. [Lectio6] Scripsit autem multa, et soluta oratióne et versibus, mirábili pietáte et eloquéntia; quibus doctórum hóminum sanctorúmque judício id assecutus est, ut nihil in illis, nisi ex veræ pietátis et catholicæ religiónis regula, reperiátur, nemo quidquam jure vocare possit in dubium. Consubstantialitátis Fílii fuit acerrimus propugnator. Ut autem vitæ laude nemo ei præpositus est; sic et oratiónis gravitáte omnes facile superávit. In iis scribéndi ac legéndi stúdiis ruri vitam monachi exercens, imperatóre Theodosio ad cælestem vitam senio confectus migrávit. [Lectio94] Gregórius Nazianzénus, nóbilis Cáppadox, ob singulárem divinárum Litterárum sciéntiam, Theólogi cognómen consecútus, Athénis in omni disciplinárum génere una cum sancto Basilío erudítus, ad stúdia sacrárum Litterárum se convértit. Primum Sasimórum epíscopus creátus est, deínde Nazianzénam ecclésiam administrávit. Tum Constantinópolim ad eam regéndam ecclésiam accersítus, cum civitátem erróribus hǽresum purgátam, ad cathólicam fidem reduxísset, quod ei ómnium amórem conciliáre debébat, multórum parávit invídiam. Itaque, cum inter epíscopos magna proptérea esset facta sedítio, sponte cedens episcopátu, illud prophétæ dictum usurpávit: Si propter me commóta est ista tempéstas, deícite me in mare, ut vos jactári desinátis. Naziánzum revérsus, cum illi ecclésiæ Eulálium præficiéndum curásset, se totum ad oratiónem et stúdium rerum divinárum cóntulit. Egrégie multa scripsit solúta oratióne ac vérsibus, et consubstantialitátis Fílii fuit acérrimus propugnátor. Imperatóre Theodósio, ad cæléstem vitam sénio conféctus migrávit. &teDeum