[Rank] S. Pudentianæ Virginis;;Simplex;;1.1;;vide C6b [Rule] vide C6b; [Oratio] @Commune/C6b::s/N\./Pudentiánæ/ [Lectio93] Pudentiana virgo, Pudentis Romani filia, parentibus orbata, cum admirabili pietate christianam religionem coleret, una cum sorore Praxede pecuniam ex vendito patrimonio redactam pauperibus distribuit, seque jejuniis et orationibus dedit. Cujus étiam opera, tota ejus familia, in qua erant nonaginta sex homines, a Pio Pontifice baptizata est. Quod autem ab Antonino imperatore sancitum erat, ne Christiani publice sacrificia facerent, Pius Pontifex in sedibus Pudentianæ cum Christianis sacra celebrabat. Quibus illa benigne acceptis, quæ ad vitam necessaria essent, suppeditabat Itaque in his christianæ pietatis officiis migravit e vita, et in sepulcro patris ad cemeterium Priscillæ via Salaria sepulta est, decimo quarto Kalendas Junii. &teDeum