[Rank] S. Petronillæ Virginis;;Simplex;;1.1;;vide C6b [Rule] vide C6b; 1 et 2 lectiones [Oratio] @Commune/C6b::s/N\./Petronillæ/ [Lectio2] Petronilla, sancti Petri filia, virgo forma corporis eximia, sed animi pulchritudine multo præstantior fuit: quæ ægrota cum esset, à beato Petro quæsitum est, cur, qui alienos sanaret, filiæ suæ sanitatem non restitueret? respondit: quia sic expedit ei. Veruntamen, ut nemini de sua potestate dubitandi locum relinqueret, eam furgere iussit è lecto, et conuiuis ministrare. Quæ paulo post in eundem morbum recides, ex eo cum aliquando conualuisset, eius fama cómotus, ne visam quidem Flaccus Comes adamauit, enixeq. contendit, ut sibi daretur in matrimonium. [Lectio3] Petronilla autem intelligens virginitati sue, quam Iesu Christo dicarat, ab acerrimo humani gene ris hoste parari insidias; sumpto sibi tridui spatio ad deliberandum, totum illud tépus in ieiuniis, et oratione consumpsit, alliduè petens à cælesti sponso, ne sancto proposito suo vim afferri pateretur: itaque subuenic die tercio virgini Deus: nam eam diuini sponsi amore flagrantem, ubi Eucharistiam sumpsisset, ad cælestes nuptias euocauit. Cuius corpus in via Ardeatina sepultum, postea à Paulo primo pontifice in Basilicam principis Apostolorum translatum est.