[Rank] Ss. Primi et Feliciani Martyrum;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] vide C3; [Oratio] Fac nos, quǽsumus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Primi et Feliciáni semper festa sectári: quorum suffrágiis protectiónis tuæ dona sentiámus. $Per Dominum [Lectio93] Primus et Felicianus fratres, in persecutióne Diocletiáni et Maximiáni accusáti christianæ religiónis, in víncula conjiciúntur; quibus soluti, inde eripiúntur ab Angelo. Mox ad prætorem adducti, cum christianam fidem acerrime tueréntur, alter ab altero distracti sunt; ac primum varie tentáta est constántia Feliciáni. Sed, cum suasores impietátis se posse quidquam verbis proficere desperárent, affixis stipiti mánibus ejus et pédibus, ipsum sine cibo et potu inde triduum pendentem reliquérunt. Postridie ejus diéi, prætor vocátum ad se Primum sic affátur: Vides quanto sit prudentior, quam tu, frater tuus, qui obsecutus imperatóribus, apud ipsos est honoratus? Quem si tu quoque imitari volueris, particeps eris ejus honoris et gratiæ. Cui Primus: Qui factum sit fratri meo, cognóvi ex Angelo. Utinam, quemádmodum sum cum eo voluntáte conjunctíssimus, sic ab eodem ne martyrio disjungar. Quo dicto excanduit prætor, et ad ceteros cruciatus, quibus Primum affecit, præsénte jam Feliciáno, liquátum igne plumbum in os ejus jussit infundi. Mox utrumque perduci imperat in theatrum, in eosque immitti duos leónis; qui, prostráti ad eórum genua, cápite et cauda ipsis blandiebántur. Ad id spectaculum cum ámplius duódecim míllia hóminum convenissent, quingénti cum suis familiis christianam religiónem suscepérunt. Quibus rebus permotus prætor, eos secúri pércuti jussit. &teDeum [Versum 2] @Commune/C3 [Ant 2] @Commune/C3