[Rank] S. Joannis a S. Facundo Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Versum 1] @Commune/C4 [Ant 1] Similábo eum * viro sapiénti qui ædificávit domum suam supra petram. [Oratio] Deus, auctor pacis et amátor caritátis, qui beátum Joánnem Confessórem tuum mirífica dissidéntes componéndi grátia decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde; ut, in tua caritáte firmáti, nullis a te tentatiónibus separémur. $Per Dominum [Commemoratio 1] !Commemoratio SS. Basilidis, Cyrini, Naboris atque Nazarii, Martyrum Ant. Istórum est enim regnum cælorum, qui contempserunt vitam mundi, et pervenerunt ad præmia regni, et laverunt stolas suas in sanguine Agni. _ V. Lætamini in Domino, et exsultate justi. R. Et gloriamini omnes recti corde. _ $Oremus v. Sanctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii, quǽsumus, Dómine, natalícia nobis votíva respléndeant: et, quod illis cóntulit excelléntia sempitérna, frúctibus nostræ devotiónis accréscat. $Per Dominum. [Lectio4] Joánnem Sahaguni in Hispania nobili genere natum, parentes cum diu prole caruissent, piis operibus, et orationibus a Deo impetrarunt. Ab ineunte ætate egregium futuræ sanctitatis specimen dedit: nam e loco superiori ad ceteros pueros crebro verba faciebat, quibus eos ad virtutem, et Dei cultum hortabatur, eorumque dissidia componebat. In patria monachis sancti Facundi ordinis sancti Benedicti primis litterarum rudimentis imbuendus traditur. Dum iis operam daret, curavit pater, ut parochus ecclesiam administraret: quod munus juvenis nullis rationibus adduci potuit, ut retineret. Inter familiares episcopi Burgensis adscriptus, ob spectatam ipsius probitatem intimus ei fuit, ab eoque presbyter, et canonicus factus multis beneficiis auctus est. Sed relicta aula episcopi ut Deo quietius serviret, omnibus ecclesiæ proventibus abdicatis se cuidam sacello addixit, ubi Sacrum quotidie faciebat, ac de rebus divinis magna cum auditorum ædificatione frequenter concionabatur. [Lectio5] Postea studiorum causa Salmanticam profectus, in celebre collegium divi Bartholomæi cooptatus, sacerdotis munus ita exercuit, ut simul optatis studiis incumberet, et in sacris étiam concionibus assidue versaretur. Cum vero in gravissimum morbum incidisset, arctioris disciplinæ voto se obstrinxit, quod ut redderet, cum prius cuidam pauperi pene nudo ex duabus, quas tantum habebat vestes, meliorem dedisset, ad cœnobium sancti Augustíni severiori disciplina tum maxime florens se contulit: in quo admissus, obedientia, animi demissione, vigiliis ac oratione provectiores anteibat. Triclinii cura cum ipsi demandata esset, vini doliolum ipso attingente omnibus monachis per annum abunde suffecit. Exacto tirocinii anno, præfecti jussu munus concionandi suscepit. Salmanticæ id temporis adeo cruentis factionibus divina, humanaque omnia permixta erant, ut singulis propemodum horis cædes fierent, et omnium ordinum, ac præsertim nobilium sanguine non viæ solum, et fora, sed templa étiam redundarent. [Lectio6] At Joannes, tum concionibus, tum privatis colloquiis civium animos demulcens, ad tranquillitatem urbem reduxit. Virum principem graviter offendit, quod illius in subditos sævitiam increpasset. Qua de causa equites duos immisit, qui eum in itinere confoderent, jamque ad ipsum propinquaverant: cum, stupore divinitus immisso, simul cum equis immobiles steterunt, donec ad pedes sancti viri provoluti, sceleris veniam precarentur. Ipse quoque princeps repentino terrore perculsus, jam de salute desperaverat, cum revocato Joanne, facti pœnitens incolumitati redditus est. Factiosi étiam homines, cum eum fustibus peterent, brachiis diriguere, nec ante redditæ vires quam delicti veniam precarentur. Christum Dominum, dum Sacrum faceret, præsentem contueri, atque ex ipso divinitatis fonte cælestia mysteria haurire solitus. Abdita cordis inspicere, ac futura raro eventu præsagire frequens illi fuit, fratrisque filiam septennem mortuam excitavit. Denique mortis die prænuntiato, et Ecclesiæ sacramentis devotissime susceptis, extremum diem clausit, multis ante et post obitum miraculis gloriosus. Quibus rite probatis Alexander octavus Sanctorum numero eum adscripsit. [Lectio94] Joánnem, Sahagúni in Hispánia, nóbili génere natum, paréntes cum diu prole caruíssent, piis opéribus et oratiónibus a Deo impetrárunt. Ab ineúnte ætáte futúræ sanctitátis indícia prǽbuit. Présbyter ordinátus, ut Deo quiétius servíret, omnes ecclesiásticos provéntus, quibus mérito auctus fúerat, sponte dimísit. Salmánticæ, cum in gravíssimum morbum incidísset, arctióris disciplínæ voto se obstrínxit, quod ut rédderet, ad cœnóbium sancti Augustíni, severióri disciplína tum máxime florens, se cóntulit; in quo admíssus, virtútibus omnis provectióres anteíbat. Salmanticénses cives, cruéntis factiónibus exagitátos, tum conciónibus tum privátis collóquiis ac vitæ sanctitáte, ad tranquillitátem redúxit, non semel a præsénti discrímine divínitus liberátus. Christum Dóminum, dum Sacrum fáceret, præséntem contuéri, ábdita cordis inspícere, ac futúra præsagíre frequens illi fuit. Dénique, mortis die prænuntiáto, sanctíssime ex hac vita migrávit, multis ante et post óbitum miráculis gloriósus. Quibus rite probátis, Alexánder octávus Sanctórum número eum adscrípsit. &teDeum [Lectio93] !Commemoratio SS. Basilidis, Cyrini, Naboris atque Nazarii, Mártyrum Basilides, Cyrinus, Nabor et Nazarius, Romani milites, nobiles genere, et virtute illustres, christiana religione suscepta, cum Christum Dei Filium, Diocletiano imperatore, prædicarent, ab Aurelio præfecto Urbis comprehensi, et ut diis sacra facerent admoniti, ejus jussa contemnentes, missi sunt in carcerem. Quibus orantibus, cum subito clarissima lux oborta omnium oculis, qui ibidem essent, carcerem collustrasset: illo cælesti splendore commotus Marcellus custodiæ præpositus, multique alii, Christo Domino crediderunt. Verum postea e carcere emissi, ab imperatore Maximiano, cum ejus étiam neglecto imperio, unum Christum Deum et Dominum in ore haberent, scorpionibus cruciati iterum conjiciuntur in vincula: unde septimo die educti, et ante pedes imperatoris constituti, perstiterunt in irrisione inanium deorum, Jesum Christum Deum constantissime confitentes. Quam ob rem damnati, securi feriuntur. Quorum corpora feris objecta, nec ab illis tacta a Christianis honorifice sepulta sunt. &teDeum [Commemoratio 2] !Commemoratio SS. Basilidis, Cyrini, Naboris atque Nazarii, Martyrum Ant. Vestri capílli cápitis * omnes numeráti sunt: nolíte timére: multis passéribus melióres estis vos. _ V. Exsultábunt Sancti in glória. R. Lætabúntur in cubílibus suis. _ $Oremus v. Sanctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Náboris atque Nazárii, quǽsumus, Dómine, natalícia nobis votíva respléndeant: et, quod illis cóntulit excelléntia sempitérna, frúctibus nostræ devotiónis accréscat. $Per Dominum.