[Rank] (rubrica divino) In Octava Ss. Apostolorum Petri et Pauli;;Duplex majus;;4.1;;vide C1 [Rank] (rubrica tridentina) In Octava Ss. Apostolorum Petri et Pauli;;Duplex;;3.1;;vide C1 [Rule] vide C1; 9 lectiones [Versum 1] @Sancti/07-03t [Ant 1] @Sancti/07-03t [Oratio] Deus, cujus déxtera beátum Petrum ambulántem in fluctibus, ne mergerétur, eréxit, et coapóstolum ejus Paulum, tértio naufragántem, de profúndo pélagi liberávit: exáudi nos propítius, et concéde; ut, ambórum meritis, æternitátis glóriam consequámur: $Qui vivis [Lectio4] Sermo sancti Joánnis Chrysóstomi !Apud Metaphrasten Quasnam vobis, o beáti Apóstoli, referémus grátias, qui tantum pro nobis laborastis? Mémini tui, Petre, et obstupesco: recordor tui, Paule, et excédens mente ópprimor lácrimis. Quid enim dicam, aut quid loquar, vestras contemplans afflictiónes, nescio. Quot carceres sanctificastis! quot catenas decorastis! quot torménta sustinuistis! quot maledicta tolerástis! quómodo Christum portastis! quómodo prædicatióne ecclésias lætificastis! Sunt benedicta vestræ linguæ instruménta: sánguine conspersa sunt membra vestra propter Ecclésiam. Vos Christum imitáti estis in omnibus. In omnem terram éxiit vester sonus, et verba vestra in fines orbis terræ. [Lectio5] Gaudeas, Petre, cui datum est ut ligno crucis Christi fruereris. Et ad Magistri quidem similitúdinem voluísti crucifigi, non recta quidem figura, ut Christus Dóminus; sed cápite in terram verso, tamquam qui a terra in cælum iter fáceres. Beáti clavi, qui sancta illa membra penetrarunt. Tu cum omni fiducia in manus Dómini ánimam tradidísti, qui assidue ei et ejus sponsæ Ecclésiæ servísti, qui fervénti spíritu Dóminum dilexísti, ómnium Apostolórum fidelíssimus. [Lectio6] Gaudeas et tu, beate Paule, cui caput fuit gládio amputátum, cujus virtútes nullis verbis explicari possunt. Quisnam gládius sanctum guttur tuum pervasit, Dominicum, inquam, instruméntum, quod a cælo habétur in admiratióne, et quod terra reverétur? Quisnam locus tuum sánguinem excepit, lactis spécie in ejus qui te percússit, túnica apparentem? qui ánimam illíus bárbari supra modum dulciórem reddens, fidélem effécit cum sociis. Sit mihi gládius ille pro coróna, et clavi Petri pro gemmis infixis in diadémate. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 14:22-33 In illo témpore: Cómpulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimítteret turbas. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Liber 2 Comment. in cap. 14 Matth. Discípulis Dóminus præcepit transfretare, et cómpulit ut ascenderent naviculam. Quo sermóne osténditur, invitos eos a Dómino recessisse, dum amóre Præceptoris ne punctum quidem témporis ab eo volunt separari. Et, dimissa turba, ascéndit in montem solus orare. Si fuíssent cum eo discípuli Petrus et Jacobus et Joánnes, qui víderant glóriam transformáti, fórsitan ascendíssent in montem cum eo; sed turba ad sublimia sequi non potest, nisi docúerit eam juxta mare in littore et alúerit in desérto. [Lectio8] Quod autem ascéndit solus orare, non ad eum réferas, qui de quinque pánibus quinque míllia saturávit hóminum, exceptis párvulis et muliéribus; sed ad eum, qui, audíta morte Joánnis, secessit in solitúdinem: non quod personam Dómini separemus, sed quod ópera ejus inter Deum hominémque divisa sint. Navicula autem in médio mari jactabátur fluctibus. Recte quasi invíti et retractántes Apóstoli a Dómino recesserant, ne, illo absente, naufragia sustinérent. [Lectio9] Denique, Dómino in montis cacúmine commorante, statim ventus contrarius óritur, et turbat mare, et periclitántur Apóstoli; et tamdiu imminens naufragium persevérat, quámdiu Jesus véniat. Quarta autem vigília noctis venit ad eos ámbulans supra mare. Statiónes et vigíliæ militares in terna horárum spatia dividúntur. Quando ergo dicit, quarta vigília noctis venisse ad eos Dóminum, osténdit tota nocte periclitatos; et extremo noctis, atque in consummatióne mundi, eis auxílium præbiturum. &teDeum [Versum 2] @Sancti/07-03t [Ant 2] @Sancti/07-03t [Versum 3] @Sancti/07-03t:Versum 1 [Ant 3] @Sancti/07-03t:Ant 1