[Rank] S. Dominici Confessoris;;Duplex majus;;4;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Domínici Confessóris tui illumináre dignátus es méritis et doctrínis: concéde; ut ejus intercessióne temporálibus non destituátur auxíliis, et spirituálibus semper profíciat increméntis. $Per Dominum [Lectio4] Dominicus, Calarógæ in Hispánia ex nobili Gusmanórum família natus, Paléntiæ liberálibus disciplinis et theologíæ operam dedit; quo in studio cum plurimum profecísset, prius Oxoménsis ecclésiæ canonicus regularis, deínde ordinis fratrum Prædicatórum auctor fuit. Hujus mater grávida sibi visa est, in quiete, continére in alvo cátulum ore præferentem facem, qua, éditus in lucem, orbem terrárum incenderet. Quo somnio significabátur fore ut, splendore sanctitátis ac doctrinæ, gentes ad christianam pietátem inflammaréntur. Veritátem éxitus comprobávit; id enim et præstitit per se, et per sui ordinis socios deinceps est consecutus. [Lectio5] Hujus autem ingenium ac virtus maxime enituit in everténdis hæreticis, qui perniciosis erróribus Tolosátes pervertere conabántur; quo in negótio septem consumpsit annos. Postea Romam venit ad Lateranense concílium cum episcopo Tolosano, ut ordo, quem institúerat, ab Innocentio tertio confirmarétur. Quæ res dum in deliberatióne versatur. Dominicus hortatu Pontificis ad suos revértitur, ut sibi regulam delígeret. Romam rédiens, ab Honorio tertio, qui próximus Innocentio successerat, confirmatiónem ordinis Prædicatórum ímpetrat. Romæ autem duo instituit monasteria, álterum virórum, mulíerum álterum. Tres étiam mórtuos ad vitam revocávit, múltaque alia edidit miracula, quibus ordo Prædicatórum mirifice propagari cœpit. [Lectio6] Verum, cum ejus ópera ubíque terrárum monasteria jam ædificaréntur, innumerabilésque hómines religiosam ac piam vitam institúerent, Bononiæ anno Christi ducentésimo vigesimo primo supra millesimum in febrem incidit. Ex qua cum se moriturum intellígeret, convocátis frátribus et alumnis suæ disciplinæ, eos ad innocéntiam et integritátem cohortátus est. Postremo caritátem, humilitátem, paupertátem, tamquam certum patrimónium eis testaménto relíquit; fratribúsque orántibus, in illis verbis, Subveníte, Sancti Dei, occúrrite, Angeli, obdormívit in Dómino, octavo Idus Augusti. Quem póstea Gregórius nonus Pontifex rétulit in Sanctórum númerum. [Lectio94] Domínicus, Calarógæ in Hispánia ex nóbili Gusmanórum família natus, et Paléntiæ liberálibus disciplínis et theología erudítus, prius Oxoménsis ecclésiæ canónicus factus, dein órdinis Prædicatórum auctor fuit. Ejus ingénium et virtus máxime enituérunt in converténdis hæréticis, qui Tolosátes pervértere conabántur. Romam véniens, ab Innocéntio tértio Pontífice máximo sui órdinis approbatiónem confirmationémque pétiit, quam ab ejus successóre Honório tértio impetrávit. Cum vero ejus ópera innumerábiles hómines religiósam ac piam vitam institúerent, Bonóniæ, anno ducentésimo vigésimo primo supra millésimum, alúmnis caritátem, humilitátem et paupertátem tamquam certum patrimónium relínquens, in illis verbis: Subveníte, Sancti Dei, occúrrite, Angeli, obdormívit in Dómino, octávo idus augústi. Eum Gregórius Papa nonus in Sanctórum númerum rétulit. &teDeum